Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria, Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale. (PHAEDRIA. ANTIPHO. GETA.) PHAEDRIA Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser, Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier Triduum hoc, promissum fuerat. ANTIPHO Itane hunc patiemur, Geta, Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter, Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere? GETA Scio quidem hoc esse aequum. ANTIPHO Age ergo, solus servare hunc potes. GETA Quid faciam? ANTIPHO Invenias argentum. GETA Cupio; sed id unde edoce. ANTIPHO Pater adest hic. GETA Scio; sed quid tum? ANTIPHO Ah, dictum sapienti sat est. GETA Itane? ANTIPHO Ita. GETA Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis? Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali, Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem? ANTIPHO Verum hic dicit. PHAEDRIA Quid? ego vobis, Geta, alienus sum? GETA Haud puto. Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex, Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci? PHAEDRIA Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem! Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho; Contemplamini me.