Lectum est: conveniet numerus quantum debui. GETA Amo te, et non neglexisse habeo gratiam. DAVUS Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit; Si quis quid reddit, magna habenda est gratia. Sed quid tu es tristis? GETA Egone? neseis quo in metu et Quanto in periclo simus? DAVUS Quid istuc est? GETA Scies, Modo ut tacere possis. DAVUS Abi sis, insciens. Cuius tu fidem in pecunia perspexeris, Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est Te fallere? GETA Ergo ausculta. DAVUS Hanc operam tibi dico. GETA Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem Nostine? DAVUS Quidni? GETA Quid? eius gnatum Phaedriam? DAVUS Tamquam te. GETA Evenit senibus ainbobus simul, Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas Pellexit, modo non montes auri pollicens. DAVUS Cui tanta erat res, et supererat? GETA Desinas: Sic est ingeniun. DAVUS Oh, regem me esse oportuit. GETA Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis