Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero. Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies. DORIO Obtundis. ANTIPHO Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine: Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit. DORIO Verba istaec sunt. ANTIPHO Pamphilamne hac urbe privari sines? Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati? DORIO Neque ego, neque tu. GETA Di tibi omnes id quod es dignus duint. DORIO Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec, Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus. ANTIPHO Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies Quam ad dares huic praestituta. PHAEDRIA Factum. DORIO Num ego istuc nego? ANTIPHO Iam ea praeteriit? DORIO Non; verum haec ei antecessit. ANTIPHO Non pudet Vanitatis? DORIO Minime, dum ob rem. GETA Sterquilinium. PHAEDRIA Dorio, Itane tandem facere oportet? DORIO Sic sum: si placeo, utere. ANTIPHO Sicine hunc decipis? DORIO Immo enimvero, Antipho, hic me decipit: Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi. Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui.