Experire; non est longum. DORIO Cantilenam eandem canis. PHAEDRIA Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu— DORIO Garri modo. PHAEDRIA Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili Ut neque misericordia neque precibus molliri queas? DORIO Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria, Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis? ANTIPHO Miseritum est. PHAEDRIA Hei veris vincor. GETA Quam uterque est similis sui. PHAEDRIA Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine, Tum hoc esse mihi obiectum malum! ANTIPHO Ah, quid istuc autem est, Phaedria? PHAEDRIA O fortunatissime Antipho. ANTIPHO Egone? PHAEDRIA Cui quod amas domi est; Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo. ANTIPHO Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum. Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio. DORIO Ipsum istuc mihi in hoc est. ANTIPHO Heia, ne parum leno sies. Numquid hic confecit? PHAEDRIA Hicine? quod homo inhumanissimus: Pamphilam meam vendidit. GETA Quid? vendidit? ANTIPHO Aine vendidit? PHAEDRIA Vendidit. DORIO Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo! PHAEDRIA Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem,