Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat. ANTIPHO Quid eum? GETA Ut aibat, De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet. ANTIPHO Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta. Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam. GETA Phaedria tibi adest. ANTIPHO Ubinam? GETA Eccum ab sua palaestra exit foras. (PHAEDRIA. DORIO. ANTIPHO. GETA.) PHAEDRIA Dorio, audi, Obsecro. DORIO Non audio. PHAEDRIA Parumper. DORIO Quin omitte me. PHAEDRIA Audi quod dicam. DORIO At enim taedet iam audire eadem millies. PHAEDRIA At nunc dicam quod libenter audias. DORIO Loquere, audio. PHAEDRIA Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis? DORIO Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi. ANTIPHO Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti. GETA Idem ego metuo. PHAEDRIA Non mihi credis? DORIO Hariolare. PHAEDRIA Sin fidem do. DORIO Fabulae. PHAEDRIA Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices. DORIO Logi. PHAEDRIA Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est. DORIO Somnia.