Redisse. DEMIPHO Frater est exspectandus mihi: Is quod mihi dederit de hac re consilium id sequar. Percontatum ibo ad portum, quoad se recipiat. GETA At ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat. Sed eccum ipsum video in tempore huc se recipere. (ANTIPHO. GETA.) ANTIPHO Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus. Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse? Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros? Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres, Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali, Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. GETA Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris. ANTIPHO Te ipsum quaerebam. GETA Sed ea causa nihilo magis defecimus. ANTIPHO Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae? Numquid patri subolet? GETA Nihil etiam. ANTIPHO Et quid spei porro est? GETA Nescio. ANTIPHO Ah. GETA Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. ANTIPHO Nihil fecit novi. GETA Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit. ANTIPHO Quid is fecit? GETA Confutavit verbis admodum iratum patrem. ANTIPHO Eu, Phormio. GETA Ego quod potui porro. ANTIPHO Mi Geta, omnes vos amo. GETA Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est;