Ineptis. DEMIPHO Sine modo. PHORMIO Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est. Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tua Præterierat iam ad ducendum aetas. DEMIPHO Omnia haec Illum putato quae ego nunc dico dicere; Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo. GETA Iratus est. PHORMIO Tute idem melius feceris. DEMIPHO Itane es paratus facere me adversum omnia, Infelix? PHORMIO Metuit hic nos, tametsi sedulo Dissimulat. GETA Bene habent tibi principia. PHORMIO Quin quod est Ferendum fers? tuis dignum factis feceris, Ut amici inter nos simus. DEMIPHO Egon tuam expetam Amicitiam? aut te visum aut auditum velim? PHORMIO Si concordabis cum illa, habebis quae tuam Senectutem oblectet; respice aetatem tuam. DEMIPHO Te oblectet; tibi habe. PHORMIO Minue vero iram. DEMIPHO Hoc age: Satis iam verborum est: nisi tu properas mulierem Abducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio. PHORMIO Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam, Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho. Si quid opus fuerit, heus, domo me.