Ita ut dicis: ego tum si advenissem, qui mihi Cognata ea esset dicererm: itidem tu face. Cedo qui est cognata? GETA Eu, noster, recte. Heus tu, cave. PHORMIO Dilucide expedivi quibus me oportuit Iudicibus: tum, si id falsum fuerat, filius Cur non refellit? DEMIPHO Filium narras mihi, Cuius de stultitia dici ut dignum est non potest? PHORMIO At tu qui sapiens es magistratus adi; Iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi; Quandoquidem solus regnas, et soli licet Hic de eadem causa bis iudicium adipiscier. DEMIPHO Etsi mihi facta iniuria est, verumtamen Potius quam lites secter, aut quam te audiam, Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet Dotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe. PHORMIO Ha, ha, he! homo suavis. DEMIPHO Quid est? num iniquum postulo? An ne hoc quidelm adipiscar ego, quod ius publicum est? PHORMIO Itane tandem quæso, item ut meretricem ubi abusus sis, Mercedem dare lex iubet ei atque amittere? An, Ut ne quid turpe civis in se admitteret Propter egestatem, proximo iussa est dari, Ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas. DEMIPHO Ita proximo quidem! At nos unde? aut quamobrem— PHORMIO Ohe, Actum, aiunt, ne agas. DEMIPHO Non agam? immo haud desinam, Donec perfecero hoc.