Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas: Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi: Et qui cognatum me sibi esse diceret. PHORMIO Proinde expiscare, quasi non nosses. DEMIPHO Nossem? PHORMIO Ita. DEMIPHO Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam. PHORMIO Eho, tu sobrinum tuum non noras? DEMIPHO Enicas: Dic nomen. PHORMIO Nomen? DEMIPHO Maxime. Quid nunc taces? PHORMIO Perii hercle: nomen perdidi. DEMIPHO Hem, quid ais? PHORMIO Geta. Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem, Non dico: quasi non noris, tentatum advenis. DEMIPHO Egone autem tento? GETA Stilpho. PHORMIO Atque adeo quid mea? Stilpho est. DEMIPHO Quem dixti? PHORMIO Stilphonem, inquam, noveras? DEMIPHO Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuit Quisquam istoc nomine. PHORMIO Itane? non te horum pudet? At si talentum rem reliquisset decem— DEMIPHO Di tibi malefaciant. PHORMIO primus esses memoriter Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens.