Quia egens relicta est misera, ignoratur parens, Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit. GETA Si herum insimulabis avaritiae, male audies. DEMIPHO O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit? PHORMIO Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam, Si illum minus norat: quippe homo iam grandior, Pauper, cui opera vita erat, ruri fere Se continebat: ibi agrum de nostro patre Colendum habebat. Saepe interea mihi senex Narrabat se hunc negligere cognatum suum: At quem virum! quem ego viderim in vita optimum. GETA Videas te atque illum ut narras. PHORMIO I in malam crucem. Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam, Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter. GETA Pergin hero absenti male loqui, impurissime? PHORMIO Dignum autem hoc illo est. GETA Ain tandem, career? DEMIPHO Geta. GETA Bonorum extortor, legum contortor. DEMIPHO Geta. PHORMIO Responde. GETA Quis homo est? ehem! DEMIPHO Tace. GETA Absenti tibi Te indignas, seque dignas, contumelias Nunquam cessavit dicere hodie. DEMIPHO Ohe, desine. Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto,