Aliis aliunde est periclum unde aliquid abradi potest: Mihi sciunt nihil esse. Dices, Ducent damnatum domum: Alere nolunt hominem edacem; et sapiunt, mea quidem sententia, Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere. GETA Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia. PHORMIO Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert. Tene asymbolum venire, unctum atque lautum e balneis, Otiosum ab animo, quum ille et cura et sumtu absumitur Dum tibi sit quod placeat; ille ringitur, tu rideas; Prior bibas, prior decumbas; coena dubia apponitur. GETA Quid istuc verbi est? PHORMIO Ubi tu dubites quid sumas potissimum. Haec cum rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint, Ea qui praebet non tu hunc habeas plane praesentem Deum? GETA Senex adest: vide quid agas: prima coitio est acerrima. Si eam sustinueris, postilla iam, ut libet, ludas licet. (DEMIPHO. GETA. PHORMIO.) DEMIPHO En unquam cuiquam contumeliosius Audistis factam iniuriam quam haec est mihi? Adeste, quaeso. GETA Iratus est. PHORMIO Quin tu hoc age: st! Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium! Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho? Hanc Demipho negat esse cognatam? GETA Negat. PHORMIO Neque eius patrem se scire qui fuerit? GETA Negat. DEMIPHO Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini. PHORMIO Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit? GETA Negat.