Admodum. PHORMIO Phanium relictam solam? GETA Sic. PHORMIO Et iratum senem? GETA Oppido. PHORMIO Ad te summa solum, Phormio, rerum redit. Tute hoc intristi: tibi omne est exedendum. Accingere. GETA Obsecro te— PHORMIO Si rogabit? GETA In te spes est— PHORMIO Eccere. Quid si reddet? GETA Tu impulisti— PHORMIO Sic opinor. GETA Subveni. PHORMIO Cedo senem: iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia. GETA Quid ages? PHORMIO Quid vis nisi uti maneat Phanium, atque ex crimine hoc Antiphonem eripiam, atque in me omnem iram derivem senis? GETA O vir fortis, atque amicus. Verum hoc saepe, Phormio, Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique. PHORMIO Ah, Non ita est: factum est periclum: iam pedum visa est via. Quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem, Hospites, tun cives? quo magis novi, tanto saepius. Cedodum, en unquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam? GETA Qui istuc? PHORMIO Quia non rete accipitri tenditur neque miluo, Qui male faciunt nobis: illis qui nihil faciunt tenditur. Quia enim in illis fructus est; in illis opera luditur.