Addo istuc; imprudens timuit adolescens: sino. Tu servus: verum, si cognata est maxime, Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet, Dotem daretis; quæreret alium virum. Qua ratione inopem potius ducebat domum? GETA Non ratio, verum argentum deerat. DEMIPHO Sumeret Alicunde. GETA Alicunde? nihil est dictu facilius. DEMIPHO Postremo, si nullo alio pacto, foenore. GETA Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam crederet Te vivo. DEMIPHO Non, non sic futurum est: non potest. Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem? Nihil suave meritum est. Hominem commonstrarier Mihi istum volo, aut ubi habitet demonstrarier. GETA Nempe Phormionem? DEMIPHO Istum patronum mulieris. GETA Iam faxo hic aderit. DEMIPHO Antipho ubi nunc est? PHAEDRIA Foris. DEMIPHO Abi, Phaedria: eum require atque adduce huc. PHAEDRIA Eo Recta via equidem illuc. GETA Nempe ad Pamphilam. DEMIPHO At ego Deos Penates hinc salutatum domum Devertar; inde ibo ad forum, atque aliquot mihi Amicos advocabo ad hanc rem qui assient, Ut ne imparatus sim, si adveniat Phormio. (PHORMIO. GETA.) PHORMIO ITANE patris ais conspectum veritum hinc abisse?