Graeci, Latini Phormionem nominant; Quia, primas partes qui aget, is erit Phormio Parasitus, per quem res agetur maxime, Voluntas vestra si ad poetam accesserit. Date operam: adeste aequo animo per silentiumr; Ne simili utamur fortuna atque usi sumus Quum per tumultum noster grex motus loco est; Quem actoris virtus nobis restituit locum, Bonitasque vestra adiutans atque aequanimitas. (DAVUS.) DAVUS Amicus summus meus et popularis Geta Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula Iampridem apud me reliquum pauxillulum Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero. Nam herilem filium eius duxisse audio Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur. Quam inique comparatum est hi qui minus habent Ut semiper aliquid addant divitioribus. Quod ille unciatim vix de demenso suo, Suum defrudans genium, comparsit miser, Id illa universum abripiet, haud existimans Quanto labore partum. Porro autem Geta Ferietur alio munere, ubi hera pepererit; Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies; Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet: Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam? (GETA. DAVUS.) GETA Si quis me quaeret rufus— DAVUS Praesto est; desine. GETA Oh! At ego obviam conabar tibi, Dave. DAVUS Accipe, hem,