Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae; Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum: Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro. GETA Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia. Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit: Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes; Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum. Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro. Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui? DEMIPHO Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam. PHAEDRIA Mi patrue, salve. DEMIPHO Salve: sed ubi est Antipho? PHAEDRIA Salvum advenire— DEMIPHO Credo: hoc responde mihi. PHAEDRIA Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia? DEMIPHO Vellem quidem. PHAEDRIA Quid istuc? DEMIPHO Rogitas, Phaedria? Bonas, me absente, hic confecistis nuptias. PHAEDRIA Eho, an id succenses nunc illi? GETA O artificem probum. DEMIPHO Egone illi non succenseam? Ipsum gestio Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat Lenem patrem illum factum me esse acerrimum. PHAEDRIA Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas. DEMIPHO Ecce autem similia omnia; omnes congruunt; Unum cognoris, omnes noris. PHAEDRIA Haud ita est. DEMIPHO Hic in noxa est: ille ad defendendam causam adest.