Aufer mihi oportet: quin tu quod faciam impera. GETA Meministine olim ut fuerit vestra oratio In re incipienda ad defendendam noxiam; Iustam illam causam, facilem, vincibilem, optimam? PHAEDRIA Memini. GETA Hem, nunc ipsa est opus ea, aut, si quid potest, Meliore et callidiore. PHAEDRIA Eiet sedulo. GETA Nunc prior adito tu: ego in subsidiis hic ero Succenturiatus, si quid deficias. PHAEDRIA Age. (DEMIPHO. GETA. PHAEDRIA.) DEMIPHO Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo? Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta Monitor! GETA Vix tandem. DEMIPHO Quid mihi dicent, aut quam causam reperient, Demiror. GETA Atqui repperi iam: aliud cura. DEMIPHO Anne hoc dicet mihi, Invitus feci: lex coegit? Audio. Fateor. GETA Places. DEMIPHO Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis; Etiamne id lex coegit? PHAEDRIA Illud durum. GETA Ego expediam: sine. DEMIPHO Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit: Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere: Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;