Quum hoc non possum, illud minus possem. GETA Hoc nihil est, Phaedria: ilicet. Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo? PHAEDRIA Et quidem ego. ANTIPHO Obsecro: Quid si assimulo? satin est? GETA Garris. ANTIPHO Vultum contemplamini: hem, Satin sic est? GETA Non. ANTIPHO Quid si sic? GETA Propemodum. ANTIPHO Quid si sic? GETA Sat est. Hem, istuc serva; et verbum verbo, par pari ut respondeas, Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet. ANTIPHO Scio. GETA Vi coactum te esse invitum, lege, iudicio: tenes? Sed quis hic est senex quem video in ultima platea? ANTIPHO Ipsus est: Non possum adesse. GETA Ah, quid agis? quo abis, Antipho? Mane, inquam. ANTIPHO Egomet me novi et peccatum meumr: Vobis commendo Phanium et vitam meam. PHAEDRIA Geta, quid nunc fiet? GETA Tu iam lites audies: Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit. Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.