Domum ire pergam: ibi plurimum est. PHAEDRIA Revocemus hominem. ANTIPHO Sta ilico. GETA Hem, Satis pro imperio, quisquis es. ANTIPHO Geta. GETA Ipse est quem volui obviam. ANTIPHO Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi. GETA Faciam. ANTIPHO Eloquere. GETA Modo apud portum— ANTIPHO Meumne?— GETA Intellexti. ANTIPHO Occidi. GETA Hem. ANTIPHO Quid agam? PHAEDRIA Quid ais? GETA Huius patrem vidisse me, patruum tuum. ANTIPHO Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser? Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar, Nulla est mihi vita expetenda. GETA Ergo istaec quum ita sint, Antipho, Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat. ANTIPHO Non sum apud me. GETA Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho; Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur Commeruisse culpam. PHAEDRIA Hoc verum est. ANTIPHO Non possum immutarier. GETA Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?