Sic tenuiter. DAVUS Non multum habet Quod det fortasse. GETA Immo nihil nisi spem meram. DAVUS Pater eius rediit an non.? GETA Nondum. DAVUS Quid? senem Quoad exspectatis vestrum? GETA Non certum scio; Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo, Et ad portitores esse delatam: hanc petam. DAVUS Numnquid, Geta, aliud me vis? GETA Ut bene sit tibi. Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio. (ANTIPHO. PHAEDRIA.) ANTIPHO Adeon rem redisse ut qui mihi consultum optime velit esse, Phaedria, patrem ut extimescam, ubi in mentem eius adventi venit? Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit. PHAEDRIA Quid istuc est? ANTIPHO Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis? Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset, Neu me cupidum eo impulisset, quod mihi principium est mali. Non potitus essem: fuisset tum illos mihi aegre aliquot dies: At non quotidiana cura haec angeret animum. PHAEDRIA Audio. ANTIPHO Dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mihi consuetudinem. PHAEDRIA Aliis quia defit quod amant aegre est: tibi quia superest dolet. Amore abundas, Antipho. Nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est. Ita me Di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui; Iam depecisci morte cupio: tu coniicito caetera;