Hoc consilium quod dicam dedit. Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet. Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam: Paternum amicum me assimulabo virginis: Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater, Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum. Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet. Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea? Illa quidem nostra erit. DAVUS Iocularem audaciam! GETA Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur: Duxit. DAVUS Quid narras? GETA Hoc quod audis. DAVUS O Geta, Quid te futurum est? GETA Nescio hercle: unum hoc scio; Quod fors feret feremus aequo animo. DAVUS Placet. Hem, istuc viri est officium. GETA In me omnis spes mihi est. DAVUS Laudo. GETA Ad precatorem adeam credo, qui mihi Sic oret; Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum Posthac, si quicquam, nihil precor; tantummodo Non addat: Ubi ego hinc abiero, vel occidito. DAVUS Quid paedagogus ille, qui citharistriam? Quid rei gerit?