Daret illi? Nunquam faceret. Da. Quid fit denique? Ge. Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio, Homo confidens; qui illum Di omnes perduint. Da. Quid is fecit? Ge. Hoc consilium quod dicam dedit. Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet. Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam: Paternum amicum me assimulabo virginis: Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater, Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum. Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet. Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea? Illa quidem nostra erit." Da. Iocularem audaciam! Ge. Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur: Duxit. Da. Quid narras? Ge. Hoc quod audis. Da. O Geta, Quid te futurum est? Ge. Nescio hercle: unum hoc scio; Quod fors feret feremus aequo animo. Da. Placet. Hem, istuc viri est officium. Ge. In me omnis spes mihi est. Da. Laudo. Ge. Ad precatorem adeam credo, qui mihi Sic oret; "Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum Posthac, si quicquam, nihil precor;" tantummodo Non addat: "Ubi ego hinc abiero, vel occidito." Da. Quid paedagogus ille, qui citharistriam? Quid rei gerit? Ge. Sic tenuiter. Da. Non multum habet Quod det fortasse. Ge. Immo nihil nisi spem meram. Da. Pater eius rediit an non.? Ge. Nondum. Da. Quid? senem Quoad exspectatis vestrum? Ge. Non certum scio; Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo, Et ad portitores csse delatam: hanc petam.