Aut quia sum apud te primus. Th. Missa istaec face. Ph. Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret, Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet, Aut ego istuc abs te factum nihili penderem. Th. Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria. Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit. Pa. Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras. Th. Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia Te arcessi iussi ausculta. Ph. Fiat. Th. Dic mihi Hoc primum, potin est hic tacere? Pa. Egone? optime. Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem: Quae vera audivi taceo et contineo optime; Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est; Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo. Proin tu, taceri si vis, vera dicito. Th. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi. Pa. Potest taceri hoc. Th. Ibi tum matri parvulam Puellam dono quidam mercator dedit Ex Attica hine abreptam. Ph. Civemne? Th. Arbitror: Certum non scimus: matris nomen et patris Dicebat ipsa: patriam et signa caetera Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat. Mercator hoc addebat, e praedonibus Unde emerat se audisse abreptam e Sunio. Mater ubi accepit, coepit studiose omnia Docere, educare ita uti si esset filia.