Videtur: non est? tum quae eius confidentia est! (CHAEREA. THAIS. PYTHIAS.) CHAEREA Apud Antiphonem uterque, mater et pater, Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo Introire possem quin viderent me. Interim Dum ante ostium sto, notus mihi quidam obviam Venit. Ubi vidi, ego me in pedes quantum queo In angiportum quoddam desertum; inde item In aliud, inde in aliud: ita miserrimus Fui fugitando ne quis me cognosceret. Sed estne haec Thais quam video? Ipsa est. Haereo. Quid faciam? quid mea autem? quid faciet mihi? THAIS Adeamus. Bone vir Dore salve. Die mihi, Aufugistine? CHAEREA Hera, factum. THAIS Satin id tibi placet? CHAEREA Non. THAIS Credin te impune habiturum? CHAEREA Unam hanc noxiam Mitte: si aliam admisero umquam, occidito. THAIS Num meam saevitiam veritus es? CHAEREA Non. THAIS Quid igitur? CHAEREA Hanc metui ne me criminaretur tibi. THAIS Quid feceras? CHAEREA Paulum quiddam. PYTHIAS Eho, paulum, impudens? An paulum hoc esse tibi videtur, virginem Vitiare civem? CHAEREA Conservam esse credidi. PYTHIAS Conservam? Vix me contineo quin involem in