Quod heri intromissus non est. PHAEDRIA Totus Parmeno Tremo horreoque postquam aspexi hanc. PARMENO Bono animo es: Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis. THAIS Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria? Quid hic stabas? cur non recta introibas? PARMENO Caeterum De exclusione verbum nullum. THAIS Quid taces? PHAEDRIA Sane quia vero hae mihi patent semper fores, Aut quia sum apud te primus. THAIS Missa istaec face. PHAEDRIA Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret, Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet, Aut ego istuc abs te factum nihili penderem. THAIS Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria. Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit. PARMENO Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras. THAIS Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia Te arcessi iussi ausculta. PHAEDRIA Fiat. THAIS Dic mihi Hoc primum, potin est hic tacere? PARMENO Egone? optime. Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem: Quae vera audivi taceo et contineo optime; Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est;