Quid tibi ego dicam misera? Illum eunuchum negant Fuisse. THAIS Quis fuit igitur? PYTHIAS Iste Chaerea. THAIS Qui Chaerea? PYTHIAS Iste ephebus, frater Phaedriae. THAIS Quid ais venefica? PYTHIAS Atqui certo comperi. THAIS Quid is obsecro ad nos? quamobrem adductus est? PYTHIAS Nescio; Nisi amasse credo Pamphilam. THAIS Hem, misera occidi; Infelix, siquidem tu istaec vera praedicas. Num id lacrimat virgo? PYTHIAS Id opinor. THAIS Quid ais sacrilega? Istucine interminata sum hinc abiens tibi? PYTHIAS Quid facerem? ita ut tu iusti soli credita est. THAIS Scelesta lupo ovem commisisti. Dispudet Sic mihi data esse verba. Quid illic hominis est? PYTHIAS Hera mea tace; tace obsecro; salvae sumus: Habemus hominem ipsum. THAIS Ubi is est? PYTHIAS Hem ad sinistram: Viden? THAIS Video. PYTHIAS Comprehendi iube quantum potest. THAIS Quid illo faciemus stulta? PYTHIAS Quid facias rogas? Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens