Omnia prius experiri quam armis sapientem decet. Qui scis an quae iubeam sine vi faciat? GNATHO Di vestram fidem! Quanti est sapere ! numquam accedo quin abs te abeam doctior. THRASO Thais, primum hoc mihi responde; cum tibi do istam virginem Dixtine hos mihi dies soli dare te? THAIS Quid tum postea? THRASO Rogitas, quae mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum? THAIS Quid cum illo agas? THRASO Et cum eo clam te subduxti mihi? THAIS Libuit. THRASO Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi. CHREMES Tibi illam reddat? aut tu illam tangas omnium—? GNATHO Ah, quid agis? tace. THRASO Quid tu tibi vis? ego non tangam meam? CHREMES Tuam autem furcifer! GNATHO Cave sis; nescis cui nunc male dicas viro. CHREMES Non tu hinc abis? Scin tu ut tibi res se habeat? Si quicquam hodie hic turbae coeperis, Faciam ut huius loci, dieique, meique, semper memineris. GNATHO Miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi. CHREMES Diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis. GNATHO Ain vero, canis? Sicine agis? THRASO Quis tu es homo? quid tibi vis? quid cum illa rei tibi est? CHREMES Scibis: principio eam esse dico liberam. THRASO Tem! CHREMES Civem Atticam. THRASO Hui! CHREMES Meam sororem.