Ubi sita est? THAIS In risco. Odiosa cessas?— CHREMES Militem secum ad te quantas copias adducere? Atat. THAIS Num formidolosus obsecro es, mi homo? CHREMES Apage sis: Egon formidolosus? nemo est hominum qui vivat minus. THAIS Atque ita opus est. CHREMES Ah, metuo qualem tu me esse hominem existimes. THAIS Immo hoc cogitato; quicum res tibi est peregrinus est, Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens. CHREMES Scio istuc. Sed tu quod cavere possis stultum admittere est. Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria. Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum. Volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. THAIS Mane. CHREMES Melius est. THAIS Mane. CHREMES Omitte; iam adero. THAIS Nihil opus est istis, Chreme: Hoc modo die, sororem illam tuam esse, et te parvam virginem Amisisse; nunc cognosse. Signa ostende. PYTHIAS Adsunt. THAIS Cape. Si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? CHREMES Probe. THAIS Fac animo haec praesenti dicas. CHREMES Faciam. THAIS Attolle pallium. Perii! huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.