Iamdudum; aetatem: lites sunt inter eos factae maximae. PYTHIAS Nihil dixit ut sequerere sese? CHREMES Nihil, nisi abiens mihi innuit. PYTHIAS Eho, nonne id sat erat? CHREMES At nescibam id dicere illam; nisi quia Correxit miles quod intellexi minus: nam me extrusit foras. Sed eccam ipsam: miror ubi ego huic anteverterim. (THAIS. CHREMES. PYTHIAS.) THAIS Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam a me eripiat. Sine veniat. Atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico effodientur. Usque adeo ego illius ferre possum ineptias et magnifica verba, Verba dum sint: verum enim si ad rem conferentur, vapulabit. CHREMES Thais, ego iam dudum hic adsum. THAIS O mi Chreme, te ipsum exspectabam. Scin tu turbam hanc propter te esse factam, et adeo ad te attinere hanc Omnem rem? CHREMES Ad me? qui, quaeso, istuc? THAIS Quia, dum tibi sororem studeo Reddere et restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa. CHREMES Ubi ea est? THAIS Domi apud me. CHREMES Hem, quid est? THAIS Educta ita uti teque illaque dignum est. CHREMES Quid ais? THAIS Id quod res est. Hanc tibi dono do, neque repeto pro illa quicquam abs te preti. CHREMES Et habetur et referetur, Thais, a me ita uti merita es gratia. THAIS At enim cave ne prius quam hanc a me accipias, amittas Chreme; Nam haec ea est quam miles a me vi nunc ereptum venit. Abi tu, cistellam, Pythias, domo effer cum monumentis. CHREMES Viden tu illum, Thais—