Oi, ei. PHAEDRIA Alio pacto honeste quo modo hinc abeam nescio. Actum est, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere. PYTHIAS Parmenonis tam scio esse hanc technam quam me vivere. DORIAS Sic est. PYTHIAS Inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam. Sed nunc quid faciendum censes, Dorias? DORIAS De istac rogas Virgine? PYTHIAS Ita: utrum taceamne an praedicem? Dor. Tu pol, si sapis, Quod scis nescis, neque de eunucho, neque de vitio virginis: Hac re et te omni turba evolves, et illi gratum feceris. Id odio dic, abisse Dorum. PYTHIAS Ita faciam. DORIAS Sed videon Chremem? Thais iam aderit. PYTHIAS Quid ita? DORIAS Quia cum inde abeo, iam tum inceperat Turba inter eos. PYTHIAS Aufer aurum hoc: ego scibo ex hoc quid siet. (CHREMES. PYTHIAS.) CHREMES At at! data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi. Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius! Postquam surrexi, neque pes neque mens satis suum officium facit. PYTHIAS Chreme! CHREMES Quis est? ehem Pythias. Vah, quanto nunc formosior Videre mihi quam dudum! PYTHIAS Certe tu quidem pol et multo hilarior. CHREMES Verbum hercle hoc verum est; sine Cerere et Libero friget Venus. Sed Thais multo antevenit? PYTHIAS Anne abiit iam a milite?