Non; nec quis esset umquam audieram dicier. PHAEDRIA Unde igitur fratrem meum esse scibas? DORUS Parmeno Dicebat eum esse: is dedit mihi hanc vestem. PHAEDRIA Occidi. DORUS Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras. PYTHIAS Iam satis credis sobriam esse me, et nihil mentitam tibi? Iam satis certum est virginem vitiatam esse? PHAEDRIA Age nunc bellua Credis huic quod dicit? PYTHIAS Quid isti credam? res ipsa indicat. PHAEDRIA Concede istuc paululum: audin? etiam nunc paululum: sat est. Dicdum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi? DORUS Factum. PHAEDRIA Et ea est indutus? DORUS Factum. PHAEDRIA Et pro te huc deductus est? DORUS Ita. PHAEDRIA Iupiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PYTHIAS Vae mihi! Etiam nunc non credis indignis nos esse irrisas modis? PHAEDRIA Mirum ni tu credas quod iste dicit: quid agam nescio. Heus, negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpere Verum? vidistin fratrem Chaeream? DORUS Non. PHAEDRIA Non potest sine Malo fateri, video: sequere hac: modo ait, modo negat. Ora me. DORUS Obsecro te vero, Phaedria. PHAEDRIA I intro nunc iam.