Dudum, quia varia veste exornatus fuit: Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet. PYTHIAS Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet. Ad nos deductus hodie est adolescentulus, Quem tu videre vero velles, Phaedria. Hic est vetus, victus, veternosus senex, Colore mustelino. PHAEDRIA Hem, quae haec est fabula? Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam. Eho tu! emine ego te? DORUS Emisti. PYTHIAS Iube, mihi denuo Respondeat. PHAEDRIA Roga. PYTHIAS Venistine hodie ad nos? negat. At ille alter venit, annos natus sedecim, Quem secum adduxit Parmeno. PHAEDRIA Age dum, hoc mihi expedi Primum: istam quam habes unde habes vestem? taces? Monstrum hominis! non dicturus es? DORUS Venit Chaerea. PHAEDRIA Fraterne? DORUS Ita. PHAEDRIA Quando? DORUS Hodie. PHAEDRIA Quam dudum? DORUS Modo. PHAEDRIA Quicum? DORUS Cum Parmenone. PHAEDRIA Norasne eum prius?