Sed nihil potesse; verum miserae non in mentem venerat; Nam illum aliquo conclusissem, neque illi commisissem virginem. (PHAEDRIA. DORUS. PYTHIAS. DORIAS.) PHAEDRIA Exi foras, sceleste: at etiam restitas Fugitive? prodi, male conciliate. DORUS Obsecro. PHAEDRIA Oh, Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex. Quid huc tibi reditio est? vestis quid mutatio? Quid narras? Paulum si cessassem, Pythias, Domi non offendissem; ita iam ornarat fugam. PYTHIAS Habesne hominem amabo? PHAEDRIA Quidni habeam? PYTHIAS Factum bene! DORIAS Istuc pol vero bene. PYTHIAS Ubi est? PHAEDRIA Rogitas? non vides? PYTHIAS Videam? obsecro quem? PHAEDRIA Hunc scilicet. PYTHIAS Quis hic est homo? PHAEDRIA Qui ad vos deductus hodie est. PYTHIAS Hunc oculis suis Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria. PHAEDRIA Non vidit? PYTHIAS An tu hunc credidisti esse, obsecro, Ad nos deductum? PHAEDRIA Namque alium habui neminem. PYTHIAS Au! Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille erat Honesta facie et liberali. PHAEDRIA Ita visus est