Quin etiam insuper scelus, postquam ludificatus est virginem, Vestem omnem miserae discidit; tum ipsam capillo conscidit. PHAEDRIA Hem. PYTHIAS Qui nunc si detur mihi, Ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico. PHAEDRIA Nescio, quid profecto absente nobis turbatum est domi. Adibo. Quid istuc? quid festinas? aut quem quaeris, Pythias? PYTHIAS Ehem, Phaedria, ego quem quaeram? ine hinc quo dignus es cum donis tuis Tam lepidis? PHAEDRIA Quid istuc est rei? PYTHIAS Rogas me? Eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit! Virginem, herae quam dono dederat miles, vitiavit. PHAEDRIA Quid ais? PYTHIAS Perii. PHAEDRIA Temulenta es. PYTHIAS Utinam sic sient qui mihi male volunt. DORIAS Au, obsecro, mea Pythias, quid istuc nam monstri fuit? PHAEDRIA Insanis: qui istuc facere eunuchus potuit? PYTHIAS Ego illum nescio Qui fuerit: hoc quod fecit res ipsa indicat. Virgo ipsa lacrimat, neque cum rogites quid sit, audet dicere. Ille autem bonus vir nusquam apparet. Etiam hoc misera suspicor, Aliquid domo abeuntem abstulisse. PHAEDRIA Nequeo mirari satis Quo ille abire ignavus possit longius; nisi si domum Forte ad nos rediit. PYTHIAS Vise amabo num sit. PHAEDRIA Iam faxo scies. DORIAS Perii! obsecro tam infandum facinus, mea tu, ne audivi quidem. PYTHIAS At pol ego amatores mulierum esse audieram eos maximos,