Ne quam ille hodie insanus turbam faciat, aut vim Thaidi. Nam postquam iste advenit Chremes adolescens, frater virginis, Militem rogat ut illum admitti iubeat: ille continuo irasci, Neque negare audere: Thais porro instare ut hominem invitet. Id faciebat retinendi illius causa, quia illa quae cupiebat De sorore eius indicare ad eam rem tempus non erat. Invitat tristis; mansit: ibi illa cum illo sermonem occipit. Miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum: Voluit facere contra huic aegre. Heus! inquit, puer, Pamphilam Arcesse, ut delectet hic nos. Illa exclamat, Minime gentium! In convivium illam? Miles tendere: inde ad iurgium. Interea aurum sibi clam mulier demit; dat mihi ut auferam. Hoc est signi; ubi primum poterit se illinc subducet, scio. (PHAEDRIA.) PHAEDRIA Dum rus eo coepi egomet mecum inter vias, Ita ut fit ubi quid in animo est molestiae, Aliam rem ex alia cogitare, et ea omnia in Peiorem partem. Quid opus est verbis? dum haec puto Praeterii imprudens villam: longe iam abieram Cum sensi: redeo rursum, male vero me habens. Ubi ad ipsum veni diverticulum, constiti. Occepi mecum cogitare: Hem! biduum hic Manendum est soli sine illa? quid tum postea? Nihil est: quid? nihil? si non tangendi copia est, Eho, ne videndi quidem erit? si illud non licet, Saltem hoc licebit. Certe extrema linea Amare haud nihil est. Villam praetereo sciens. Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias? (PYTHIAS. PHAEDRIA. DORIAS.) PYTHIAS Ubi ego illum scelerosum misera atque impium inveniam? aut ubi quaeram? Hocine tam audax facinus facere esse ausum? PHAEDRIA Perii! hoc quid sit vereor.