Bellum, pax rursum. Incerta haec si tu postules Ratione certa facere, nihilo plus agas Quam si des operam ut cum ratione insanias. Et quod nunc tute tecum iratus cogitas, "Egone illam quae illum? quae me? quae non? sine modo: Mori me malim: sentiet qui vir siem;" Haec verba una mehercle falsa lacrimula, Quam oculos terendo misere vix vi expresserit, Restinguet: et te ultro accusabit: et dabis Ei ultro supplicium. Ph. O indignum facinus! nunc ego et Illam scelestam esse et me miserum sentio; Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens, Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio. Pa. Quid agas nisi ut te redimas captum quam queas Minimo? si nequeas paululo, at quanti queas: Et ne te afflictes. Ph. Itane suades? Pa. Si sapis: Neque praeterquam quas ipse amor molestias Habet addas, et illas quas habet recte feras. Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas; Nam quod nos capere oportet haec intercipit. THAIS. PHAEDRIA. PARMENO. Th. Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit, Quod heri intromissus non est. Ph. Totus Parmeno Tremo horreoque postquam aspexi hanc. Pa. Bono animo es: Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis. Th. Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria? Quid hic stabas? cur non recta introibas? Pa. Caeterum De exclusione verbum nullum. Th. Quid taces? Ph. Sane quia vero hae mihi patent semper fores,