It, lavit, rediit: deinde eam in lectum illae collocant. Sto exspectans si quid mihi imperent. Venit una; Heus tu, inquit, Dore Cape hoc flabellum et ventulum huic sic facito, dum lavamus: Ubi nos laverimus si voles lavato. Accipio tristis. ANTIPHO Tum equidem istuc os tuum impudens videre nimium vellem; Qui esset status, flabellum tenere te asinum tantum. CHAEREA Vix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se: Abeunt lavatum: perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt. Interea somnus virginem opprimit; ego limis specto Sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto Satin explorata sint. Video esse; pessulum ostio obdo. ANTIPHO Quid tum? CHAEREA Quid? quid tum? fatue. ANTIPHO Fateor. CHAEREA An ego occasionem Mihi ostentam tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam. Amitterem? tum pol ego is essem vere qui simulabar. ANTIPHO Sane hercle ut dicis: sed interim de symbolis quid actum est? CHAEREA Paratum est. ANTIPHO Frugi es. Ubi? domino? CHAEREA Immo apud libortum Discumn. ANTIPHO Perlonge est: sed tanto ocius properenus; muta vestem. CHAEREA Ubi mutem? perii; nam domo exulo nunc: metuo fratrem Ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam. ANTIPHO Eamus ad me: ibi proximum est ubi mutes. CHAEREA Recte dicis Eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim Potiri, consilium volo capere una tecum. ANTIPHO Fiat. (DORIAS.) DORIAS Ita me Di ament, quantum ego illum vidi, nonnihil timeo misera