Quid id est? CHAEREA Tacitus citius audies. Ut vestem cum eo mutem, et pro illo iubeam me illuc deducier. ANTIPHO Pro eunuchon? CHAEREA Sic est. ANTIPHO Quid ex ea re tandem ut caperes commodi? CHAEREA Rogas? viderem, audirem, essem una quacum cupiebam Antipho. Num parva causa aut parva ratio est? traditus sum mulieri. Illa ilico ubi me accepit laeta vero ad se abducit domum: Commendat virginem. ANTIPHO Cui? tibine? CHAEREA Mihi. ANTIPHO Satis tuto tamen. CHAEREA Edicit ne vir quisquam ad eam adeat; et mihi ne abscedam imperat, In interiore parte ut maneam solus cum sola: annuo, Terram intuens modeste. ANTIPHO Miser! CHAEREA Ego, inquit, ad coenam hine eo. Abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent Novitiae puellae: continuo haec adornant ut lavet. Adhortor properent: dum apparatur, virgo in conclavi sedet, Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec: Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbirem aureum. Egomet quoque id spectare coepi; et, quia consimilem luserat Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi; Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri. At quem Deum? qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci ac lubens. Dum haec mecum reputo, arcessitur lavatum interea virgo: