Proin tu dum est tempus etiam atque etiam cogita, Here, quae res in se neque consilium neque modun Habet ullum eam consilio regere non potes. In amore haec omnia insunt vitia; iniuriae, Suspiciones, inimicitiae, indutiae, Bellum, pax rursum. Incerta haec si tu postules Ratione certa facere, nihilo plus agas Quam si des operam ut cum ratione insanias. Et quod nunc tute tecum iratus cogitas, Egone illam quae illum? quae me? quae non? sine modo: Mori me malim: sentiet qui vir siem; Haec verba una mehercle falsa lacrimula, Quam oculos terendo misere vix vi expresserit, Restinguet: et te ultro accusabit: et dabis Ei ultro supplicium. PHAEDRIA O indignum facinus! nunc ego et Illam scelestam esse et me miserum sentio; Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens, Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio. PARMENO Quid agas nisi ut te redimas captum quam queas Minimo? si nequeas paululo, at quanti queas: Et ne te afflictes. PHAEDRIA Itane suades? PARMENO Si sapis: Neque praeterquam quas ipse amor molestias Habet addas, et illas quas habet recte feras. Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas; Nam quod nos capere oportet haec intercipit. (THAIS. PHAEDRIA. PARMENO.) THAIS Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit,