Misit porro orare ut venirem serio. Aut dicat quod volt; aut molesta ne siet: Non hercle veniam tertio. Heus, heus. Ecquis hic? Ego sum Chremes. PYTHIAS O capitulum lepidissimum! CHREMES Dico ego mihi insidias fieri. PYTHIAS Thais maximo Te orabat opere ut eras redires. CHREMES Rus eo. PYTHIAS Fac amabo. CHREMES Non possum, inquam. PYTHIAS At tu apud nos hic mane, Dum redeat ipsa. CHREMES Nihil minus. PYTHIAS Cur mi Chremes? CHREMES Malam rem hinc abis? PYTHIAS Si istuc ita certum est tibi, Amabo ut illuc transeas ubi illa est. CHREMES Eo. PYTHIAS Abi Dorias cito hunc deduce ad militem. (ANTIPHO.) ANTIPHO Heri aliquot adolescentuli coimus in Piraeeo, In hunc diem ut de symbolis essemus. Chaeream ei rei Praefecimus; dati annuli; locus, tempus constitutum est. Praeteriit tempus; quo in loco dictum est parati nihil est. Homo ipse nusquam est; neque scio quid dicam aut quid coniectem. Nunc mihi hoc negoti caeteri dedere ut illum quaeram; Idque adeo visam, si domi est. Quisnam hic a Thaide exit? Is est, an non est? ipsus est. Quid hoc hominis? qui hic ornatus est? Quid illud mali est? nequeo satis mirari neque coniicere. Nisi quicquid est, procul hinc libet prius quid sit sciscitari.