Ego illum eunuchum, si opus siet, vel sobrius. PARMENO Atque haec qui misit non sibi soli postulat Te vivere, et sua causa excludi caeteros; Neque pugnas narrat; neque cicatrices suas Ostentat; neque tibi obstat, quod quidam facit: Verum ubi molestum non erit, ubi tu voles, Ubi tempus tibi erit, sat habet si tun recipitur. THRASO Apparet servum hunc esse domini pauperis Miserique. GNATHO Nam hercle nemo posset, sat scio, Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti. PARMENO Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto Homines; nam qui huic animum assentari induxeris, E flamma petere te cibum posse arbitror. THRASO Iamne imus? THAIS Hos prius introducam, et quae volo Simul imperabo: post continuo exeo. THRASO Ego hine abeo; tu istam opperire. PARMENO Haud convenit Una cum amica ire imperatorer in via. THRASO Quid tibi ego multa dicam? domini similis es. GNATHO Ha, ha, he. THRASO Quid rides? GNATHO Istuc quod dixti modo; Et illud de Rhodio dictum cum in mentem venit: Sed Thais exit. THRASO Abi prae, curre, ut sint domi Parata. GNATHO Fiat. THAIS Diligenter Pythias