Plurimum merito tuo. GNATHO Eamus ergo ad coenam: quid stas? PARMENO Hem alterum: Abdomini hunc natum dicas. THRASO Ubi vis, non moror. PARMENO Adibo, atque adsimulabo quasi nunc exeam. Ituran Thais quopiam es? THAIS Ehem! Parmeno, Bene fecisti: hodie itura. PARMENO Quo? THAIS Quid? hunc non vides? PARMENO Video et me taedet: ubi vis dona adsunt tibi A Phaedria. THRASO Quid stamus? cur non imus hinc? PARMENO Quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua, Dare huic quae volumus, convenire et colloqui. THRASO Perpulchra credo dona haud nostris similia. PARMENO Res indicabit. Heus, iubete istos foras Exire quos iussi ocius: procede tu huc. Ex Aethiopia est usque haec. THRASO Hic sunt tres minae. GNATHO Vix. PARMENO Ubi tu es Dore? accede huc. Hem eunuchum tibi, Quam liberali facie, quam aetate integra! THAIS Ita me Di ament honestus est. PARMENO Quid tu ais, Gnatho? Numquid habes quod contemnas? quid tu autem Thraso? Tacent; satis laudant. Fac periclum in literis, Fac in palaestra, in musicis: quae liberum Scire aequum est adolescentem solertem dabo.