Quod ear me amare suspicata est? GNATHO Nihil minus. Immo auge magis suspicionem. THRASO Cur? GNATHO Rogas? Scin? si quando illa mentionem Phaedriae Facit, aut si laudat, te ut male urat. THRASO Sentio. GNATHO Id ut ne fiat haec res sola est remedio. Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam Continuo: si quando illa dicet, Phaedriam Commissatum intromittamus: tu, Pamphilam Cantatum provocemus. Si laudabit haec Illius formam, tu huius contra. Denique Par pro pari referto, quod eam mordeat. THRASO Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho. GNATHO Quando illud quod tu das exspectat atque amat, Iam dudum te amat, iam dudum illi facile fit Quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit Fructum ne quando iratus tu alio conferas. THRASO Bene dixti: at mihi istuc non in mentem venerat. GNATHO Ridiculum: non enim cogitaras: caeterum Idem hoc tute melius quanto invenisses Thraso! (THAIS. THRASO. PARMENO. GNATHO. PYTHIAS.) THAIS Audire vocem visa sum modo militis. Atque eccum. Salve mi Thraso. THRASO O Thais mea, Meum suavium, quid agitur? ecquid nos amas De fidicina istac? PARMENO Quam venuste! quod dedit Principium adveniens.