Labore alieno magnam partam gloriam Verbis saepe in se transmovet qui habet salem, Quod in te est. THRASO Habes. GNATHO Rex te ergo in oculis— THRASO Scilicet. GNATHO Gestare. THRASO Vero: credere omnem exercitum, Consilia. GNATHO Mirum. THRASO Tum sicubi eum satietas Hominum, aut negoti si quando odium ceperat, Requiescere ubi volebat, quasi—nostin? GNATHO Scio: Quasi ubi illam exspueret iniseriam ex animo. THRASO Tenes. Tum me convivam solum abducebat sibi. GNATHO Hui! Regem elegantem narras. THRASO Immo sic homo est Perpaucorum hominum. GNATHO Immo nullorum arbitror, Si tecum vivit. THRASO Invidere omnes mihi; Mordere clanculum: ego non flocci pendere. Illi invidere misere: verum unus tamen Impense, elephantis quem Indicis praefecerat. Is ubi molestus magis est, Quaeso, inquam, Strato, Eone es ferox quia habes imperium in belluas? GNATHO Pulchre mehercle dictum, et sapienter. Papae!