Non est profecto: sine. PARMENO At enim istaec in me cudetur faba. CHAEREA Ah! PARMENO Flagitium facimus. CHAEREA An id flagitium est, si in domum meretriciam Deducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis, Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur? An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis: Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent. PARMENO Quid istic? si certum est facere facias: verum ne post conferas Culpam in me. CHAEREA Non faciam. PARMENO Iubesne? CHAEREA Iubeo, cogo, atque impero. Numquam defugiam auctoritatem: sequere. PARMENO Di vortant bene. (THRASO. GNATHO. PARMENO.) THRASO Magnas vero agere gratias Thais mihi? GNATHO Ingentes. THRASO Ain tu? laeta est? GNATHO Non tam ipso quidem Dono quam abs te datum esse: id vero serio Triumphat. PARMENO Huc proviso ut, ubi tempus siet, Deducam: sed eccum militem. THRASO Est istuc datum Profecto ut grata mihi sint quae facio omnia. GNATHO Adverti hercle animum. THRASO Vel rex semper maximas Mihi agebat quidquid feceram; aliis non item.