Nostin quae sit? die mihi: Aut vidistin? PARMENO Vidi; novi; scio quo abducta sit. CHAEREA Eho Parmeno mi nostin? PARMENO Novi. CHAEREA Et scis ubi siet? PARMENO Huc deducta est ad meretricem Thaidem: ei dono data est. CHAEREA Quis is est tam potens cum tanto munere hoc? PARMENO Miles Thraso, Phaedriae rivalis. CHAEREA Duras fratris partes praedicas. PARMENO Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet, Tum id magis dicas. CHAEREA Quodnam quaeso hercle? PARMENO Eunuchum. CHAEREA Illumne obsecro Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem? PARMENO Istune ipsum. CHAEREA Homo quatietur certe cum dono foras. Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam. PARMENO Haud diu est. CHAEREA Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi; Estne ut fertur forma? PARMENO Sane. CHAEREA At nihil ad nostram hanc. PARMENO Alia res. CHAEREA Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar. PARMENO Faciam sedulo ac Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis? CHAEREA Quo nunc is?