Novistin? PARMENO Quidni? CHAEREA Is dum sequor hanc fit mihi obviam. PARMENO Incommode hercle. CHAEREA Immo enimvero infeliciter; Nam incommoda alia sunt cicenda, Parmeno. Illum liquet mihi deierare his mensibus Sex septem prorsum non vidisse proximis, Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit. Eho nonne hoc monstri simile est? quid ais? PARMENO Maxime. CHAEREA Continuo accurrit ad me quam longe quidem, Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens. Heus! heus! tibi dico Chaerea, inquit. Restiti. Scin quid ego te volebam? Dic. Cras est mihi Iudicium. Quid tum? Ut diligenter nunties Patri, advocatus mane mihi esse ut meminerit. Dum haec dicit, abiit hora. Rogo numquid velit? Recte, inquit. Abeo. Cum huc respicio ad virginem, Illa sese interea commodum huc adverterat In hanc nostram plateam. PARMENO Mirum ni hanc dicit modo Huic quae data est dono. CHAEREA Huc cum advenio nulla erat. PARMENO Comites secuti scilicet sunt virginem. CHAEREA Verum: parasitus cum ancilla. PARMENO Ipsa est: ilicet: Desine: iam conclamatum est. CHAEREA Alias res agis. PARMENO Istuc ago quidem.