Non temere est; et properans venit: nescio quid circumspectat. (CHAEREA. PARMENO.) CHAEREA Occidi. Neque virgo est usquam; neque ego, qui illam e conspectu amisi meo. Ubi quaeram? Ubi investigem? Quem perconter? Quam insistam viam? Incertus sum: una haec spes est; ubi ubi est, diu celari non potest. O faciem pulchramn! deleo omnes dehinc ex animo mulieros. Taedet quotidianarum harum formarum. PARMENO Ecce autem alterum! Nescio quid de more loquitur. CHAEREA O infortunatum senem! PARMENO Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies. CHAEREA Ut illum Di Deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est, Meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum floccifecerim. Sed eccum Parmenonem: salve. PARMENO Quid tu es tristis? quidve es alacris? Unde is? CHAEREA Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsumn eam: Ita prorsum oblitus sum mei. PARMENO Qui quaeso? CHAEREA Amo. PARMENO Hem! CHAEREA Nunc Parmeno te ostendes qui vir sies. Scis te mihi saepe pollicitum esse; Chaerea aliquid inveni Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam; Cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum. PARMENO Age, inepte. CHAEREA Hoc hercle factum est: fac sis nunc promissa appareant; Sive adeo digna res est ubi tu nervos intendas tuos. Haud similis virgo est virginum nostrarum quas matres student