Quia tristis es. PARMENO Nihil equidem. GNATHO Ne sis: sed quid videtur Hoc tibi mancipium? PARMENO Non malum hercle. GNATHO Uro hominem. PARMENO Ut falsus animi est! GNATHO Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse? PARMENO Hoc nunc dicis, Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudo est. GNATHO Sex ego te totos Parmeno hos menses quietum reddam, Ne sursum deorsum cursites, neve usque ad lucem vigiles. Ecquid beo te? PARMENO Men? papae! GNATHO Sic soleo amicos. PARMENO Laudo. GNATHO Detineo te fortasse: tu profectus alio fueras. PARMENO Nusquam. GNATHO Tum tu igitur paululum da mihi operae: fac ut admittar Ad illam. PARMENO Age modo; nunc tibi patent fores hae, quia istam ducis. GNATHO Numquam evocari hinc vis foras? PARMENO Sine biduum hoc praetereat: Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra. GNATHO Etiam nunc hic stas Parmeno? eho numnam hic relictus custos, Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset? PARMENO Facete dictum: mira vero militi quae placeant. Sed video herilem filium minorem huc advenire. Miror quid ex Piraeeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.