Quicquid dicunt laudo: id rursum si negant, laudo id quoque. Negat quis? nego: ait? aio. Postremo imperavi egomet mihi Omnia assentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus. PARMENO Scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit. GNATHO Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus, Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes, Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores; Quibus et re salva et perdita profueram, et prosum saepe. Salutant; ad coenam vocant; adventum gratulantur. Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore, Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare Ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi; Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsis Vocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur. PARMENO Viden otium et cibus quid faciat alienus? GNATHO Sed ego cesso Ad Thaidem hanc deducere, et rogitare ad coenam ut veniat? Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem video, Rivalis servum. Salva res est: nimirum homines frigent. Nebulonem hunc certum est ludere. PARMENO Hice hoc munere arbitrantur Suam Thaidem esse. GNATHO Plurima salute Parmenonem Summum suum impertit Gnatho. Quid agitur? PARMENO Statur. GNATHO Video. Numquidnam quod nolis vides? PARMENO Te. GNATHO Credo; at numquid aliud? PARMENO Quidum?