Tandem non ego illa caream, si sit opus, vel totum triduum? PARMENO Hui! Universum triduum? vide quid agas. PHAEDRIA Stat sententia. PARMENO Di boni, quid hoc morbi est? adeone homines immutarier Ex amore ut non cognoscas eundem esse? Hoc nemo fuit Minus ineptus magis severus quisquam, nec magis continues. Sed quis hic est qui huc pergit? at at! hic quidem est parasitus Gnatho Militis: ducit secum una virginem dono huic. Papae! Facie honesta: mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem. (GNATHO. PARMENO.) GNATHO Di immortales! homini homo quid praestat, stulto intelligens Quid interest! hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi. Conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis, Hominem haud impurum, itidem patria qui abligurierat bona. Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum. Quid istuc, inquam, ornati est? Quoniam miser quod habui perdidi. Hem, Quo redactus sum! omnes noti me atque amici deserunt. Hic ego illum contempsi prae me. Quid homo, inquam, ignavissime? Itan parasti te, ut spes nulla reliqua in te sit tibi? Simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco, Qui color, nitor, vestitus, quae habitudo est corporis? Omnia habeo, neque quicquam habeo. Nihil cum est nihil defit tamen. At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati Possum. Quid? tu his rebus credis fieri? tota erras via. Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius. Hoc novum est aucupium: ego adeo hanc primus inveni viam. Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, Nec sunt: hos consector. Hisce ego non paro me ut rideant; Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul.